

Liber Genesis*
Caput 48: Versus 22
Do tibi partem unam,etc.[HIERON. in Gen., tom. 3]Ego dedi tibi Sichimam praecipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta.Sichima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur.[AUG.]Quod Sichimam dicit Jacob praecipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quaeritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam praecipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos[Gen. 35], ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.